monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 11
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA X. EUGENIO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XII. EUGENIO, PETRUS

EPISTULA XI. [Summo pontifici et nostro speciali Patri domino papae] EUGENIO, [frater] PETRUS [humilis fratrum Cluniacensium abbas, cum filiali amore debitam obedientiam.] HIDE APPARATUS

1 Praesumens de pietate paterna, soleo vos saepe, Pater, rogare pro aliis; sed nunc pro illo, qui mihi prae cunctis aliis cordi est, velut pro me altero, maiestati apostolicae supplico. Est autem hic dominus Iordanus, Casae-Dei abbas. Commendarem eum securius apud vos, quia commendabilis est, nisi notari timerem, quia frater est.
2 Hoc tamen breviter et veraciter dico non eum egere commendatione mea apud vos, si mores eius, si scientiam eius, si famam eius, vestra sapientia agnosceret, sicut agnoscimus nos. Adit praesentiam vestram, nullo, ut ab ipso accepi, negotio tractus, nisi sola causa videndi et visitandi vos. Suscipiat eum benigne, si placet, benignitas vestra, mihi non semel tantum experta; suscipiat et ego in ipso, si quem apud vos, quod non diffido, locum gratiae habeo.
3 Deleatur, si placet, si quid unquam nubilum fuit adversus eum in mente vestra; et redeat ad eum illa, pro qua sola usque ad vos peregrinatur, gratia vestra. Quia pro ipso paucis supplico, credo quod non miramini. Caro enim et frater noster est.